monumenta.ch > Servius > 72 > 182
    >>> Versus 183

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 182

1 lm|dine hunc ardorem mentibus addunt euryale an s. c. d. f. d. c.|lm apud Plotinum philosophum et alios quaeritur, utrum mentis nostrae acies per se ad cupiditates et consilia moveatur, an inpulsu alicuius numinis? et primo dixerunt, mentes humanas moveri sua sponte; deprehenderunt tamen ad omnia honesta inpelli nos genio et numine quodam familiari, quod nobis nascentibus datur, prava vero nostra mente nos cupere et desiderare: nec enim potest fieri ut prava numinum voluntate cupiamus, quibus nihil malum constat placere. unde nunc hic ortus est sensus: hoc enim dicit Nisus: o Euryale, dine nostris mentibus cupiditates iniciunt et desideria, an deus fit ipsa mentis cupiditas?
2 lm|mentibus|lm vero
3 lm|addunt|lm bene dixit 'addunt': nam animus sui natura prudens est, sed ei additur ut aliquid inpatienter desideret. non nulli tamen inter cupiditatem et cupidinem hanc differentiam esse volunt, ut masculino genere Cupidinem deum ipsum, id est τὸν Ἔρωτα significemus, feminino cupiditatem: quamvis hoc auctores plerumque confundunt.
Servius HOME

bav1646.359 bnf7761.50 bnf7959.211 bnf7960.165 bnf10307.409 csg862.24 med221.305 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik