monumenta.ch > Servius > 134
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 133 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 134

1 lm|sunt et mea contra fata mihlm hoc falsum est quod dicit Turnus. sed in arte rhetorica tunc nobis conceditur uti mendacio, cum redarguere nullus potest, ut hoc loco est: quis enim vere potest scire, Turno data sint, necne, responsa? sane quia scit falsum esse quod dixit, argumentis probare dicta contendit, dicens esse sceleratam gentem, raptam sibi coniugem: in quo facto utitur Graecorum exemplo, qui rapta Helena gentem delevere Troianam.
Servius HOME

bav1646.358 bnf7761.49 bnf7959.211 bnf7960.165 bnf10307.408 csg862.21 med221.304 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik