monumenta.ch > Servius > 131
    >>> Versus 132

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 131

1 lm|nil me fatalia terrent|lm nihil pro 'non'. et tacitis occurrit quaestionibus, dicens: si fataliter se ad Italiam venisse dicunt, iam venerunt, completa sunt fata. et callide tacuit quod erat fatale: Troiani enim dicebant Italiae sibi regna deberi. et est oratorium quaestiones ita proponere, ut facile solutionis sortiantur eventum.
Servius HOME

bav1646.358 bnf7761.49 bnf7959.211 bnf7960.165 bnf10307.408 csg862.21 med221.304 uldBPL52.98