monumenta.ch > Servius > 474 > 121
    >>> Versus 122

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 121

1 lm|obstipuere animi rutulis|lm hoc est Rutulorum; dativus pro genetivo.
2 lm|obstipuere rutullm timuerunt ergo Rutuli, timuit Messapus, numinis marini filius, qui utique fiducia patris et sui nihil ex mari timere debuerit, vel certe 'quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro'; timuit Tiberis. per hos autem gradus, id est Rutuli, Messapus, amnis, maior Turni designatur audacia. tale est et in quarto 'at non infelix animi Phoenissa'.
Servius HOME

bav1646.357 bnf7761.49 bnf7959.211 bnf7960.165 bnf10307.408 csg862.20 med221.304 uldBPL52.98