1 | lm|turni iniuria|lm scilicet, quam inferebat. et modo 'iniuria' est ἀδίκημα, id est iniustitia. hinc est apud comicos iniurius qui audet aliquid contra ordinem iuris. et bene 'iniuria', quia et contra necessitatem fati, quod Troianos ad Italiam venire conpulerat, et contra rationem foederis bella commoverat. alii 'iniuria' violentia accipiunt. |