1 | lm|fas habeant|lm ius; nec enim possunt aeterna esse quae ab hominibus facta sunt: Horatius 'debemur morti nos nostraque'. nam sicut animi facta inmortalia sunt, ita corporis pereunt: Sallustius 'ceterum studia omnia nostra, sicuti anima, inmortalia sunt'. |
2 | lm|certusque incerta pericula lustret Aeneas|lm securus dubia temptet. et hoc dicit: casibus licentiam haec petitio vult adimere. nam Aeneas sorte qua homo est, navigationis debet timere periculum: quod perit, si eius navibus aeternitas detur. |