1 | lmn arce fuit summa|lm hoc est apud Gargara, quae dicta sunt quasi cara caros, id est caput capitis, altitudinis altitudo: cara est enim κεφαλή. Gargara autem sunt montis Idae cacumina, propter quod dixit 'in arce summa'. sane et hic locum sacratum ostendit. et 'pinea silva lucus fuit' tale schema est ut 'nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes' feminino plurali femininum singulare iungitur, item neutrum singulare, ut 'ite meae, quondam felix pecus, ite capellae', aut duobus femininis pluralibus masculinum singulare, ut 'Iraeque Insidiaeque, dei comitatus'. |