monumenta.ch > Servius > 81
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 80 <<<     >>> Versus 82

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 81

1 lmpsa deum fertur genetrix|lm figmentum hoc licet poeticum sit, tamen quia exemplo caret, notatur a criticis: unde longo prooemio excusatur. nam ideo et prisca ratione religionis et Iovis beneficio dicit esse perfectum, ut naves mutarentur in nymphas, quo vel aliqua ex parte possit esse verisimile. sane quidam 'fertur' reprehendunt, quod dicendo auctoritatem rei detraxerit. alii laudant, quod dicendo 'fertur' incredibili rei auctoritatem dare noluerit.
2 lm|berecyntia|lm mater deum a monte Phrygiae Berecynto, cuius ultima syllaba caret aspiratione, quam addimus quotiens montem Deli Cynthum dicimus. est autem tenuis ista discretio, quibus nominibus subtrahi debet aspiratio: nam ecce Ripaei, montes Arcadiae, non scribuntur cum aspiratione: quam addimus cum Riphaeos, montes Scythiae, significamus.
Servius HOME

bav1646.356 bnf7761.47 bnf7959.210 bnf7960.164 bnf10307.407 csg862.15 med221.303 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik