1 | lm|quo primum|lm hoc est 'in initio'; non enim secundo factae sunt naves apud Idam ab Aenea. |
2 | lm|formabat|lm id est formare cogitabat; non enim in Ida, sed apud Antandrum factae sunt. et bene |
3 | lm|phrygia in ida,|lm quia et in Creta est alia Ida, ut 'mons Idaeus ubi et gentis cunabula nostrae'. |