1 | lm|prisca fides facto sed fama perennis|lm omnis antiquitas difficile pura et incorrupta manat in posteros. hoc enim dicit: factum hoc licet priscum sit, id est antiquum, tamen fama eius non est oblitterata temporis vetustate. alii sic intellegunt: fabulosum est quidem, sed fides eius rei penes priscos est: eius enim rei, cuius auctorem facere noluit, sic ordinem protulit. alii: iam quidem evanuit fides, hoc est nemo credit factum, adhuc tamen fama vivit et dicitur. 'prisca' autem 'fides' ἀξιοπιστία, quasi non sit facta historia. |