monumenta.ch > Servius > 30
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 29 <<<     >>> Versus 31

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 30

1 lm|altus per tacitum ganges|lm fluvius Indiae est, qui secundum Senecam in situ Indiae novem alveis fluit, secundum Melonem septem: qui tamen et ipse commemorat non nullos dicere, quod tribus alveis fluat. Vergilius tamen, Nilo eum iungens, septem alveos habere significat. hanc varietatem Donatus fugiens longum hyperbaton facit, dicens 'ceu surgens septem amnibus Nilus aut Ganges'.
2 lm|altus per tacitum|lm sane bene addidit 'per tacitum altus', hoc est per profundam altitudinem; nam licet crescat, intra ripas tamen est, nec, ut Nilus, superfunditur campis; unde Asper distinxit 'altus per tacitum'. et bene agmen exercitus flumini conparavit, quia et fluviorum agmina ipse dicit 'leni fluit agmine Thybris'.
3 lm|pingui flumine nilus|lm Nilus dictus est quasi νέαν ἰλύν, hoc est novum limum trahens: quod volens exprimere dixit 'pingui flumine', id est fluore, quae res fecundam efficit terram: quod et ipse in georgicis ostendit dicens 'liquuntur montibus amnes felicemque trahunt limum' item 'et viridem Aegyptum nigra fecundat harena'.
Servius HOME

bav1646.355 bnf7761.46 bnf7959.209 bnf7960.164 bnf10307.406 csg862.11 med221.302 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik