1 | lm|oneravitque aethera votis|lm iterum atque iterum, aut alia atque alia est vota pollicitus. locus autem iste dictus est secundum augurum morem, apud quos fuerat consuetudo, ut si post acceptum augurium ad aquam venissent, inclinati aquas haurirent exinde et manibus et fusis precibus vota promitterent, ut visum perseveraret augurium, quod aquae intercessu disrumpitur: unde etiam in duodecimo visum augurium non procedit neque sortitur exitum firmum, quia cycnus, dimissus ab aquila, in fluvium cecidit, ut 'praedamque ex unguibus ales proiecit fluvio'. hinc videtur etiam Turnus minime potuisse liberari. |