2 | lm|medium|lm autem bene dixit; nam est et summum, unde est 'sic vertice caeli constitit'. nubes autem in medio sunt, ubi omnia ista sunt signa quae dicit, id est Iris, serenitas, chasma: nam si in summo fierent, nullus videre potuisset. humani enim oculi altiorem et nimium splendorem ferre non possunt. sane chasma est, ita enim Plinius vocat, disruptio et quidam caeli recessus. in auguralibus libris inter ostenta etiam caelum discessisse dicitur. et quidam hic 'caelum' pro aere accipiunt, ut Lucretius 'in hoc caelo qui dicitur aer'. |