3 | lm|sedebat|lm ut Asper dicit 'erat', quae clausula antiqua est et de usu remota. secundum Plautum autem 'sedere' est consilium capere, qui inducit in Mostellaria servum dicentem 'sine iuxta aram sedeam, et dabo meliora consilia'. sed secundum augures 'sedere' est augurium captare; namque post designatas caeli partes a sedentibus captantur auguria: quod et supra ipse ostendit latenter, inducens Picum solum sedentem, ut 'parvaque sedebat succinctus trabea', quod est augurum, cum alios stantes induxerit. ergo 'sedebat' aut erat aut consilia capiebat aut augurabatur. unde et hic lucus vice aedis sacratae accipi debet: quod plenius illo loco dictum est 'hoc illis curia templum'. aut quia in locis sacris sedentes <qui> consilia habituri erant, curiam in templo haberent: quod Numa cum sciret, Vestae aediculam, non templum statuit, ne ibi senatus haberi posset et ipsa necessitate vir introiret locum. nam et ipsa consilia a sedendo quasi considia dicta sunt; sedentium enim animi tranquilliores fiunt. |