monumenta.ch > Servius > 1
>>> Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 2

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 1

1 lm|atque ea diversa penitus dum p. g.|lm in hoc libro mutatio est rerum omnium: nam et personae et loca alia sunt et aliud negotium incipitur; ab Aenea enim transit ad Turnum, a Tuscia ad Ardeam, a petitione auxiliorum ad bellum. quem transitum quidam culpant, nescientes Vergilium prudenter iunxisse superioribus negotiis sequentia per illam particulam 'atque ea d. p. dum parte geruntur', scilicet dum offeruntur arma, dum dantur auxilia. 'dum' enim cum sit coniunctio, hic tamen adverbii vim obtinet: Terentius 'mea nihil refert, dum patiar modo'. sane formatus est iste liber ad illud Homeri, ubi dicit per noctem egressos esse Diomeden et Vlixen, cum capto Dolone castra penetrarunt: nam partem maximam et oeconomiae et negotiorum exinde habet.
2 lm|diversa penitus|lm valde diversa, id est longius remota, vel apud Pallanteum vel in Etruria: unde paulo post dicit 'nec satis, extremas Corythi penetravit ad urbes Lydorumque manum'.
Servius HOME

bav1646.353 bnf7959.209 bnf7960.163 bnf10307.405 csg862.5 med221.301 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik