monumenta.ch > Servius > 724
    >>> Versus 725

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 724

1 lm|hic nomadum genus|lm atqui Antonius Orientis habuit populos; sed intellegamus has gentes Africae operas suas locasse et simul cum Antonio ab Augusto esse superatas.
2 lm|discinctos|lm vel habitum eorum ostendit, qui usque in talos fluebat: quod Plautus ridet in Poenulo dicens 'quae est illa avis?' (Plaut. Poen. 5, 2, 15) cum Afrum vidisset vestem dimissam trahentem; neque enim utuntur hodieque zonis: aut 'discinctos' dixit inhabiles militiae; omnes enim qui militant cincti sunt: aut certe inefficaces, ut contra 'praecinctos' strenuos dicimus: Horatius 'altius ac nos praecinctis unum'. unde et Graece εὔζωνος appellatur non qui bonam zonam habet, sed qui est strenuus.
3 lm|mulciber|lm Vulcanus, ab eo quod totum ignis permulcet: aut quod ipse mulcatus pedes sit, sicut quibusdam videtur: aut quod igni mulceatur.
Servius HOME

bav1646.353 bnf7959.208 bnf7960.163 bnf7962.82 bnf10307.404 csg861.372 csg862.4 med221.300 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik