1 | lm|vocantem caeruleum in gremium|lm hoc de historia est; nam legitur Cleopatram praesagio mortis futurae oblitam esse recessus Aegypti petere, in quibus facile poterat bella reparare. de qua re se moriens dicitur increpasse. bene ergo poeta adicit hortatum fuisse Nilum ut interitus fugeret, ideo 'tota veste vocantem caeruleum in gremium'. |
2 | lm|latebrosaque flumina|lm quia Nili origo nescitur, licet Plinius dicat haud longe ab Aethiopia Maurorum, post maiorem Atlantem, lacum esse, ex quo Nilus erumpit. quod videtur esse veri simile ex beluarum similitudine. |