1 | lm|deum monstra|lm ideo 'monstra' dixit, quia sub Augusto necdum Romani Aegyptia sacra susceperant. et admittebat locus pro laude Augusti aliquid etiam in deos inclementius dici. Varro indignatur Alexandrinos deos Romae coli. |
2 | lm|latrator anubis|lm quia capite canino pingitur, hunc volunt esse Mercurium, ideo quia nihil est cane sagacius. bello autem Gigantum plures deos ferarum formas accepisse traditur. |