1 | lm|patrio vocat agmina sistro|lm Cleopatra sibi tantum adsumpserat, ut se Isin vellet videri. Isis autem est genius Aegypti, qui per sistri motum, quod gerit in dextra, Nili accessus recessusque significat: per situlam, quam sinistra manu retinet, ostendit fluentiam omnium lacunarum. Isis autem lingua Aegyptiorum est terra, quam Isin volunt esse. hanc Isim et alios deos ideo Aegyptii colunt, quia deos reges habuisse dicuntur; ergo in obprobrium Alexandrini exercitus pro classico sistrum posuit. quod autem ait 'vocat agmina', hoc est quod superius dictum est et Augustus in commemoratione vitae suae refert, 'Antonium iussisse ut legiones suae apud Cleopatram excubarent eiusque nutu et iussu parerent'. bene ergo 'vocat agmina' quae signum dabat. |