1 | lm|nefas|lm exclamatio est, quasi 'pro nefas'! aut per parenthesin dictum est. et nefas non in eo tantum quod Aegyptiam Romanus duxerat, sed etiam quod mulier castra sequebatur, quod in ingenti turpitudine apud maiores fuit: unde bellaturus Pompeius in Lesbo reliquit uxorem. |