monumenta.ch > Servius > 681
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 680 <<<     >>> Versus 682

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 681

1 lm|aperitur vertice sidus|lm apparet sidus in vertice, hoc est super galeam. nam ex quo tempore per diem stella visa est, dum sacrificaretur Veneri Genetrici et ludi funebres Caesari exhiberentur, per triduum stella apparuit in septentrione. quod sidus Caesaris putatum est Augusto persuadente: nam ideo Augustus omnibus statuis, quas divinitati Caesaris statuit, hanc stellam adiecit. ipse vero Augustus in honorem patris stellam in galea coepit habere depictam. honorifice autem poeta unam stellam 'sidus' dixit, cum sidus ex multis stellis constet.
Servius HOME

bav1646.352 bnf7959.208 bnf7960.162 bnf7962.82 bnf10307.403 csg861.368 med221.299 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik