monumenta.ch > Servius > 174 > 678
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 677 <<<     >>> Versus 679

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 678

1 lm|hinc augustus agens italos|lm cum de statu reipublicae esset longa contentio inter Augustum, Antonium et Lepidum, placuit ut totum Orientem teneret Antonius, Augustus Gallias et Hispanias cum Italia, Lepidus Africam Siciliam Sardiniam. ad causam maioris fidei Antonius sororem Augusti duxit uxorem. profecti itaque sunt in provincias suas. sed Antonius in Aegypto captus est amore Cleopatrae, non usque quaque adeo, ut ea dimissa contra Parthos proficisceretur. quibus victis dum Cleopatrae cupiditate festinat, exercitum omnem frigore in Armenia perdidit, ipse tamen animalium cadaveribus pastus cum paucis ad Aegyptum est reversus. ubi ei coepit suadere Cleopatra ut se sortiretur uxorem, derelicta sorore Augusti. quo facto Augustus vehementer accensus contra eum coepit bella moliri. Antonius re comperta, collectis Orientis viribus, prior cum uxore Cleopatra venit ad bellum. conflictum est navali certamine circa Actium Epiri promunturium: ubi victi sunt Antonius et Cleopatra et in fugam coacti. postea occiso Antonio illa sibi serpentes adhibuit. sed quia belli civilis triumphus turpis videtur, laborat poeta ut probet iustum bellum fuisse, dicens Augustum esse 'cum patribus populoque penatibus et magnis dis', contra cum Antonio auxilia peregrina et monstruosa Aegypti numina. et re vera in exercitu Antonii omnes barbari fuerunt: quod et Vergilius dicit 'Aegyptum viresque Orientis atque ultima secum Bactra vehit'. unde etiam de hoc bello egit triumphum: nec enim civile putatum est, quod tantummodo Romano duce gestum est, qui et ipse barbarae serviebat uxori, adeo ut praetoria ei castra concederet, quorum qui potiebatur imperio, ipse vocabat exercitum: unde est illo loco de Cleopatra 'patrio vocat agmina sistro': nam Antonius consulare sibi tantum detinuit imperium, in quo sola est potestas iubendi. ille enim ducit exercitum qui habet in potestate castra praetoria.
Servius HOME

bav1646.351 bnf7959.207 bnf7960.162 bnf7962.82 bnf10307.403 csg861.365 med221.299 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik