monumenta.ch > Servius > 677
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 676 <<<     >>> Versus 678

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 677

1 lm|fervere|lm ab eo quod est 'fervo' facit: nam ab eo, quod est 'ferveo' 'fervere' facit 've' producta: sic 'effulgere'. alii dicunt antique per tertiam coniugationem correpta media syllaba positum, ut 'lavit ater corpora sanguis' pro 'lavat'; de eo in tertio georgicorum in ipso loco plenius dictum est.
2 lm|leucaten|lm in promontorio Epiri est mons Leucata: quod quia saxa nuda in cacumine habuit, ex horum candore Leucates appellatus est.
3 lm|auroque effulgere fluctus|lm non quod hic ex auro fluctus esse dicat, quos supra canos dixit, sed cum mare ex auro expressum sit, fluctus per aurum effulgent.
Servius HOME

bav1646.351 bnf7959.207 bnf7960.162 bnf7962.82 bnf10307.403 csg861.365 med221.299 uldBPL52.98