Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 672
1 | lmmago aurea|lm non est contrarium quod et caerulam et auream et argenteam maris esse dicit imaginem, quam scimus pro ventorum qualitate mutari et colores varios reddere: quod expressum in scuto fuisse significat. |
2 | lmbat|lm autem quidam pro 'erat' accipiunt, ut 'ast ego quae divum incedo regina'. sane ubique propositum est poetae Augusti gloriam praedicare; itaque maiorem partem operis in hoc clipeo Augusto adsignat. |
3 | lm|caerula|lm id est maria. |
4 | lm|fluctu cano|lm omnis enim spuma alba est. |