1 | lm|pilentis matres in mollibus|lm pilenta sunt vehicula, sicut nunc basternas videmus. erant autem tunc veneti coloris, non ut nunc sunt, russati, quibus nisi castae non utebantur. 'mollibus' autem pensilibus, ut 'molle feretrum' et 'oscilla mollia': ut contra 'plumas pensiles' dicimus et molles significamus. aut 'mollibus' molliter stratis: quidam pilenta †laeta occisia sed vulgo dicta tradunt. |
2 | lm|hinc procul|lm bene longe a templis inferos facit. et bene Tartareas sedes, ut nihil praetermissum videretur. |