Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 663
1 | lm|hic|lm in eodem scuto. et congrue sacerdotes statim post templa commemorat. |
2 | lm|salios|lm qui sunt in tutela Iovis, Martis, Quirini. dicti Salii ideo quod circa aras saliunt et tripudiant. alii a Salio, Aeneae comite, dictos volunt. |
3 | lm|nudosque lupercos|lm cum in honorem Panos Lupercaliorum sollemnitas celebraretur, pecora Romanorum subito a latronibus rapta sunt. illi proiectis vestibus persecuti sunt latrones: quibus oppressis et receptis animalibus, propter rem a nudis prospere gestam consuetudo permansit ut nudi Lupercalia celebrarent. |