monumenta.ch > Servius > 410 > 590 > 652
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 651 <<<     >>> Versus 653

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 652

1 lmn summo custos tarpeiae manlius arcis|lm in summa clipei parte; nam postea ait 'in medio classes aeratas'. et bona ratione utitur in pictura apta unicuique rei loca distribuens. ideo enim in summa clipei parte dicit factum esse Capitolium, quia hoc arcem urbis esse manifestum est. haec historia autem talis est: Brenno duce Senones Galli venerunt ad urbem et circa Alliam fluvium occurrentem sibi deleverunt exercitum omnem populi Romani. aliaque die cum vellent ingredi civitatem, primo cunctati sunt timentes insidias, quia et patentes portas et nullum in muris videbant. postea paulatim ingressi cuncta vastarunt octo integris mensibus, adeo ut quae incendere non poterant, militari manu diruerent, solo remanente Capitolio, ad quod cum utensilibus reliqui confugerant cives: qui tamen a Gallis obsidebantur etiam id penetrare cupientibus, quos alii per dumeta et saxa aspera, alii per cuniculos dicunt conatos ascendere. tunc Manlius, custos Capitolii, Gallos detrusit ex arce, clangore anseris excitatus, quem privatus quidam dono Iunoni dederat: namque secundum Plinium nullum animal ita odorem hominis sentit. qua causa postea eo die quo hoc factum est, canes qui tunc dormientes non senserant, cruci suffigebantur, anseres auro et purpura exornati in lecticis gestabantur. sane hic Manlius post defensum Capitolium pro praemio singulis libris farris ob virtutem a populo donatus est. in tantam autem cibi penuriam redacti erant in obsidione, ut coriis madefactis et postea frictis vescerentur: cuius rei argumentum est quod hodieque ara in Capitolio est Iovis Tutoris, in qua liberati obsidione coria et sola vetera concremaverunt. hic tamen Manlius, postmodum adductus in suspitionem regni appetiti vel inimicorum oppressus factione, a populo damnatus est.
Servius HOME

bav1646.349 bnf7959.206 bnf7960.161 bnf7962.82 bnf10307.401 csg861.359 med221.297 uldBPL52.97

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik