monumenta.ch > Servius > 646
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 646

1 lm|nec non tarquinium eiectum porsenna iubebat|lm Tarquinius Superbus habuit perditos filios, inter quos Arruntem. qui dum in castris esset, patre suo Ardeam obsidente, et ortus esset inter eum et Collatinum, maritum Lucretiae, de uxoribus sermo, eo usque processit contentio, ut ad probandos earum mores arreptis equis statim domos suas simul proficiscerentur. ingressi itaque civitatem Collatiam, ubi fuit Lucretiae domus, invenerunt eam lanificio operam dantem et tristem propter mariti absentiam. inde ad Arruntis domum profecti cum uxorem eius invenissent cantilenis et saltationibus indulgentem, reversi ad castra sunt. quod Arruns dolens cum de expugnanda Lucretiae castitate cogitaret, mariti eius nomine epistulam finxit et dedit Lucretiae, in qua hoc continebatur, ut Arruns susciperetur hospitio. quo facto per noctem stricto gladio eius ingressus cubiculum cum Aethiope, hac arte egit ut secum coiret, dicens 'nisi mecum concubueris, Aethiopem tecum interimo, tamquam in adulterio deprehenderim'. timens itaque Lucretia ne castitatis amore famam deperderet, quippe quam sine purgatione futuram esse cernebat, invita turpibus imperiis paruit. et altero die convocatis propinquis, marito Collatino, patre Tricipitino, Bruto avunculo, qui tribunus equitum celerum fuerat, rem indicans, petiit ne violatus pudor, neve inultus eius esset interitus, et coniecto gladio se interemit. quem Brutus de eius corpore extractum tenens processit ad populum, et multa conquestus de Tarquinii superbia et filiorum eius turpitudine, egit ne in urbem reciperentur, auctoritate qua plurimum poterat: nam ut diximus, Brutus tribunus equitum fuerat. sed cum non susciperetur Tarquinius contulit se ad Porsennam, regem Tusciae. qui pro Tarquinio cum ingentibus copiis capto Ianiculo et illic castris positis, Romam vehementer obsedit. et cum per sublicium pontem, hoc est ligneum, qui modo lapideus dicitur, transire conaretur, solus Cocles hostilem impetum sustinuit, donec a tergo pons solveretur a sociis: quo soluto se cum armis praecipitavit in Tiberim, et licet laesus esset in coxa, tamen eius fluenta superavit: unde est illud ab eo dictum, cum ei in comitiis coxae vitium obiceretur 'per singulos gradus admoneor triumphi mei'. in tantam autem obsidionis necessitatem populus venerat, ut etiam obsides daret. ex quibus Cloelia inventa occasione transnatavit fluvium et Romam reversa est, redditaque rursus est, pacis lege eam Porsenna repetente. qui admiratus virtutem puellae dedit ei optionem, ut cum quibus vellet rediret. illa elegit virgines, quae iniuriae poterant esse obnoxiae, unde Porsenna hoc quoque miratus concessit, et rogavit per litteras populum Romanum, ut ei aliquid virile decerneretur: cui data est statua equestris, quam in sacra via hodieque conspicimus.
2 lm|eiectum|lm facile poterat suscipi et occidi. sed ideo non est susceptus, quia occidi non poterat religione impediente: rex enim etiam sacrorum fuerat. unde postea alii facti sunt consules, alii reges sacrorum.
3 lm|porsenna|lm unum 'n' addidit metri causa: unde et paenultimae datus accentus est: nam Porsena dictus est: Martialis 'hanc spectare manum Porsena non potuit'.
Servius HOME

bav1646.348 bnf7959.206 bnf7960.161 bnf7962.82 bnf10307.401 csg861.355 med221.296 uldBPL52.96

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik