monumenta.ch > Servius > 641
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 640 <<<     >>> Versus 642

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 641

1 lmungebant foedera porca|lm foedera, ut diximus supra, dicta sunt a porca foede et crudeliter occisa; nam cum ante gladiis configeretur, a fetialibus inventum ut silice feriretur ea causa, quod antiqui Iovis signum lapidem silicem putaverunt esse. Cicero foedera a fide putat dicta. sed huius porcae mors optabatur ei, qui a pace resilisset. falso autem ait 'porca': nam ad hoc genus sacrificii porcus adhibebatur. ergo aut usurpavit genus pro genere, ut 'timidi venient ad pocula dammae', cum has dammas dicamus, item supra 'lupam', cum artis sit 'hic' et 'haec lupus': aut certe illud ostendit, quia in omnibus sacris feminini generis plus valent victimae. denique si per marem litare non possent, succidanea dabatur femina; si autem per feminam non litassent, succidanea adhiberi non poterat. quidam 'porcam' euphoniae gratia dictam volunt. huius autem facti in sacra via signa stant, Romulus a parte Palatii, Tatius venientibus a rostris.
Servius HOME

bav1646.348 bnf7959.205 bnf7960.160 bnf7962.82 bnf10307.400 csg861.353 med221.296 uldBPL52.96

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik