monumenta.ch > Servius > 638
    >>> Versus 639

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 638

1 lm|romulidis|lm hic dativus pluralis venit ab eo, quod est 'hic Romulida'.
2 lm|curibusque severis|lm mire et merito dixit 'severis': cum enim filias perdiderint Caeninenses, Antemnates, Crustumini et Sabini, ceteris quiescentibus Sabini soli bella sumpserunt. intervenientibus postea triginta feminis, iam enixis, de illis quae raptae erant, pax facta est: ex quarum nominibus curiae appellatae sunt. in communem etiam mulierum honorem kalendae eis dicatae sunt Martiae: Horatius 'Martiis caelebs quid agam kalendis?' Iuvenalis 'munera femineis tractat secreta kalendis'. nec enim aliter congruit Martias kalendas esse feminarum, nisi quia, ut diximus, feminae bella sedarunt. sane sciendum omnes virgines raptas excepta Hersilia, quam sublatam a marito sibi Romulus fecit uxorem. aut 'severis' disciplina: aut rem hoc verbo reconditam dixit, quia Sabini a Lacedaemoniis originem ducunt, ut Hyginus ait de origine urbium Italicarum, a Sabo, qui de Perside Lacedaemonios transiens ad Italiam venit et expulsis Siculis tenuit loca quae Sabini habent: nam et partem Persarum nomine Caspiros appellare coepisse, qui post corrupte Casperuli dicti sunt. Cato autem et Gellius a Sabo Lacedaemonio trahere eos originem referunt. porro Lacedaemonios durissimos fuisse omnis lectio docet. Sabinorum etiam mores populum Romanum secutum idem Cato dicit: merito ergo 'severis', qui et a duris parentibus orti sunt, et quorum disciplinam victores Romani in multis secuti sunt.
Servius HOME

bav1646.347 bnf7959.205 bnf7960.160 bnf7962.82 bnf10307.400 csg861.352 med221.296 uldBPL52.96

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik