monumenta.ch > Servius > 636
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 635 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 636

1 lm|consessu caveae|lm cavea est ubi populus spectat. vallis autem ipsa ubi circenses editi sunt, ideo Murcia dicta est, quia quidam vicinum montem Murcum appellatum volunt; alii, quod fanum Veneris Verticordiae ibi fuerit, circa quod nemus e murtetis fuisset, inmutata littera Murciam appellatam; alii Murciam a Murcido, quod est marcidum, dictam volunt; pars a dea Murcia, quae cum ibi Bacchanalia essent, furorem sacri ipsius murcidum faceret.
2 lm|magnis circensibus|lm
3 lm|actis|lm 'magnis' quantum ad paupertatem pristinam pertinet: nam legimus propter equorum inopiam diversis eos tunc usos animalibus. raptae autem sunt Sabinae Consualibus, hoc est mense Martio. Consus autem deus est consiliorum, qui ideo templum sub circo habet, ut ostendatur tectum esse debere consilium: inde est quod et Fidei panno velata manu sacrificabatur, quia fides tecta esse debet et velata. ideo autem dicato Consi simulacro rapuerunt Sabinas, ut tegeretur initum de rapto consilium. iste Consus et eques Neptunus dicitur, unde etiam in eius honorem circenses celebrantur. errant ergo qui dicunt 'magnis circensibus' aut Megalesiacis, aut Romanis, quos constat fieri ante
4 lm|kal. ian.|lm 'actis' autem cum agerentur, quia non erat praesens a passivo participium, ut 'et qua vectus Abas'.
5 lm|circensibus|lm circenses dicti vel a circuitu, vel quod ubi nunc metae sunt, olim gladii ponebantur, quos circumibant. dicti autem circenses ab ensibus, circa quos currebant. sane notandum positos circenses sine adiectione ludorum, cum ita dicamus ludos theatrales, ludos gladiatorios, ludos circenses.
Servius HOME

bav1646.347 bnf7959.205 bnf7960.160 bnf7962.82 bnf10307.400 csg861.351 med221.296 uldBPL52.96

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik