2 | lm|raptas sine more sabinas|lm raptas spectaculo sine ullo exemplo, aut sine ullo bono more: vel 'raptas' stupratas, id est per vim. historia autem talis est. Romulus cum turbam civium non haberet, asylum condidit, ad quem locum si quis confugisset, eum exinde non liceret auferri. hic cum videret virorum multitudinem sine conubiis posse deperire, a vicinis civitatibus matrimonia postulavit, sed ab eis contemptus celetes se Neptuno, equestri deo, qui et Consus dicitur, editurum proposuit. ad quos celetes cum de vicinis civitatibus maxima multitudo cum omnibus feminis convenisset, Romulus eas signo dato rapi de spectaculo fecit: ob quam rem a Sabinis bellum ei indictum est. in quo cum iam capto a Sabinis Capitolio in foro Romano pugnaretur et eius milites fugerent, Iovi Statori templum se facturum esse promisit, si eius stetisset exercitus. quo voto restituta pugna cum anceps esset, intervenientibus mulieribus Sabinorum, quae iam Romanis nuptae erant, pugna sedata est et icto foedere Tatius rex Sabinorum in partem urbis acceptus est: unde Romani a Curibus Quirites appellati sunt. |