1 | lm|mavortis in antro|lm potest accipi et 'fecerat lupam Mavortis' et 'Mavortis in antro'. Fabius 'spelunca Martis' dixit. dicendo autem 'et' ostendit multa alia fuisse depicta. est autem elegans figura 'fecerat procubuisse'. sane laus est operis, ut talis videretur. 'fetam' vero quae peperit et nutrire potuisset. |