monumenta.ch > Servius > 625
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 624 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 625

1 lm|non enarrabile textum|lm bene 'non enarrabile': cum enim in clipeo omnem Romanam historiam velit esse descriptam dicendo 'illic genus omne futurae stirpis a Ascanio pugnataque in ordine bella', carptim tamen pauca commemorat, sicut in primo ait 'videt Iliacas ex ordine pugnas', nec tamen universa descripsit. sane interest inter hunc et Homeri clipeum: illic enim singula dum fiunt narrantur, hic vero pro perfecto opere noscuntur: nam et hic arma prius accipit Aeneas quam spectaret, ibi postquam omnia narrata sunt, sic a Thetide deferuntur ad Achillem. oportune ergo fecit Vergilius, quia non videtur simul et narrationis celeritas potuisse conecti et opus tam velociter expediri, ut ad verbum posset occurrere.
Servius HOME

bav1646.346 bnf7959.205 bnf7960.160 bnf7962.82 bnf10307.399 csg861.349 med221.295 uldBPL52.95

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik