1 | lm|arvorum pecorisque deo|lm publica caerimoniarum opinio hoc habet, pecorum et agrorum deum esse Silvanum. prudentiores tamen dicunt, esse eum ὑλικὸν θεὸν, hoc est deum ὕλης. ὕλη autem est faex omnium elementorum, id est ignis sordidior et aer, item aqua et terra sordidior, unde cuncta procreantur: quam ὕλην Latini materiam appellaverunt; nec incongrue, cum materiae silvarum sint. ergo quod Graeci a toto, hoc Latini a parte dixerunt. |
2 | lm|lucumque diemque|lm hoc a Romanis traxit, apud quos nihil fuit tam sollemne quam dies consecrationis: hinc est illud 'nostrosque huius meminisse minores'. ecce et hic luco et numen et consecrationem dedit. |