1 | lm|veteres sacrasse pelasgos|lm de his varia est opinio; nam alii eos ab Atheniensibus, alii a Laconibus, alii a Thessalis dicunt originem ducere, quod est propensius: nam multas in Thessalia Pelasgorum constat esse civitates. hi primi Italiam tenuisse perhibentur. Philochorus ait ideo nominatos Pelasgos, quod velis et verno tempore advenire visi sunt, ut aves. Hyginus dicit Pelasgos esse qui Tyrrheni sunt: hoc etiam Varro commemorat. |