monumenta.ch > Servius > 312 > 561 > 597
    >>> Versus 598

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 597

1 lm|prope caeritis amnem|lm Agylla civitas est Tusciae, a conditore Agella appellata, cui ex inscitia Romana aliud est inditum nomen. nam cum Romani euntes per Tusciam interrogarent Agyllinos quae diceretur civitas, illi, utpote Graeci, quid audirent ignorantes et optimum ducentes si prius eos salutarent, dixerunt χαῖρε: quam salutationem Romani nomen civitatis esse putaverunt, et detracta aspiratione eam Caere nominarunt, ut dicit Hyginus in urbibus Italicis. 'amnis' autem aut tacuit nomen, aut, ut quidam volunt, Minio dicitur, ut 'qui Caerete domo qui sunt Minionis in arvis'. alii Caere montem putabant, ab hoc oppidum dictum.
Servius HOME

bav1646.345 bnf7959.204 bnf7960.159 bnf7962.82 bnf10307.398 csg861.344 med221.294 uldBPL52.94

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik