1 | lm|at vos o superlm iam hinc quasi pater loquitur. divisa enim est haec adlocutio, et ultima pars eius habet parentis adfectum, quod et ipse ostendit dicens 'et patrias audite preces'; prima vero viri fortis est, ut 'qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa stravi'. |