1 | lm|horrendum dictu|lm dictum est e persona poetae, qui his quibus fides difficilior est, interponit adfectum, ut alibi 'horresco referens' et 'horrendum dictu, latices nigrescere sacros': et hoc facit, ut probabilitas credendi nascatur. |
2 | lm|terna arma movenda|lm figura poetica, nam 'trina' debuit dicere: 'arma' enim numeri sunt tantum pluralis. 'movenda' autem vel contra ipsum, vel ab ipso. |