monumenta.ch > Servius > 564
    >>> Versus 565

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 564

1 lm|cui tres animas|lm per transitum ostendit illam Platonis et Aristotelis contentionem, qui dubitant, utrum quattuor, an tres animae sint in homine, φυσικὴ αἰσθητικὴ νοητικὴ, remota κινητική. hoc autem loco per 'tres animas' magnum et perfectum indicat virum; nam quantum ad fabulam pertinet, tres animas propter tria habuit corpora. attendendum sane, hoc sibi Euandrum vindicare quod fuit in Hercule; nam ut ille Geryonem extinxit, ita hic Erylum occidit. inde est quod paulo post dicit 'neque finitimo Mezentius umquam huic capiti insultans'. Herculis enim mos fuit, ut etiam non rogatus laborantibus subveniret. tunc enim, sicut et Varro dicit, omnes qui fecerant fortiter, Hercules vocabantur: licet eos primo XLIII. enumeraverit. hinc est quod legimus Herculem Tirynthium, Argivum, Thebanum, Libym.
2 lm|feronia mater|lm nympha Campaniae, quam etiam supra diximus. haec etiam libertorum dea est, in cuius templo raso capite pilleum accipiebant. cuius rei etiam Plautus in Amphitryone facit mentionem quod utinam ille faxit Iuppiter, ut raso capite portem pilleum (Plaut. Am. 1, 1, 310). in huius templo Tarracinae sedile lapideum fuit, in quo hic versus incisus erat 'bene meriti servi sedeant, surgant liberi'. quam Varro Libertatem deam dicit, Feroniam quasi Fidoniam.
Servius HOME

bav1646.344 bnf7959.204 bnf7960.159 bnf7962.82 bnf10307.397 csg861.341 med221.293 uldBPL52.94

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik