monumenta.ch > Servius > 560
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 559 <<<     >>> Versus 561

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 560

1 lm|o mihi praeteritos referat si iuppiter annos|lm et 'o' et 'si' optantis sunt, id est utinam: quae nunc iunguntur; nam singula ante ponebantur, ut si nunc se nobis ille aureus arbore ramus: ergo unum vacat, quantum ad antiquitatem. et notandum votum de praeterito fieri.
Servius HOME

bav1646.344 bnf7959.204 bnf7960.159 bnf7962.82 bnf10307.397 csg861.341 med221.293 uldBPL52.93