1 | lm|exortem Aeneae|lm per id quod non est factum, quod factum est indicatur. per 'exortem' autem optimum et praecipuum significat. 'exortem' autem, ut 'exlegem'. et multi hoc loco reprehendunt Vergilium, quod, cum Aeneam ubique pontificem ostendat, et pontificibus non liceat equo vehi, sed curru, sicut et in septimo a Latino ei currum missum dicit, cur hic equo eum usum faciat, dicens 'ducunt exortem Aeneae, quem fulva leonis pellis obit totum praefulgens unguibus aureis' item 'iamque adeo exierat portis equitatus apertis Aeneas inter primos'. cuius rei haec redditur ratio: Aeneam non tantum pontificii iuris, sed omnium sacrorum et peritum et primum fuisse, Vergilium autem inventa occasione ritum Romanarum caerimoniarum exponere. etenim veteri sacrorum ritu neque Martialis neque Quirinalis flamen omnibus caerimoniis tenebatur, quibus flamen Dialis: neque diurnis sacrificiis destinabantur, et abesse eis a finibus Italiae licebat, neque semper praetextam, neque apicem nisi tempore sacrificii gestare soliti erant. ergo si ire eis in provinciam licebat, et equo sine religione vehi licuit: quod hic ostendit, velut in provinciam misso Aeneae equum datum: nam Euander hoc ait 'sed tibi ego ingentes populos opulentaque regnis iungere castra paro', deinde infra de potestate obtinendae provinciae subtexuit 'ipse oratores ad me regnique coronam cum sceptro misit', et excusatione interposita hortatur Aeneam, ut Etruscis, regem et ducem desiderantibus, praesit: ait enim 'tu, cuius et annis et generi fatum indulget, ingredere'. ergo et equo merito uti potuit, si ei ire in provinciam fas erat. sciendum tamen poetam contentum esse universum ius pontificale, dum aliud narrat, attingere. |