monumenta.ch > Servius > 547
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 546 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 547

1 lm|qui sese in bella sequantur|lm in expeditionem et bellicam praeparationem: nam, ut supra diximus, 'bellum' est tempus omne quo vel praeparatur aliquid pugnae necessarium, vel quo pugna geritur, 'proelium' autem dicitur conflictus ipse bellorum: unde modo bene dixit 'qui sese in bella sequantur', non 'in proelium'; nam ad auxilia petenda vadit, non ad pugnam. quamquam etiam si sic diceret 'qui se in proelium sequantur', non valde ab re esse videbatur: hi enim equites, cum a Tarchone accepisset Aeneas auxilia, cum aliis Etruscis equitibus per terram missi, obvios statim habuere bellantes, et quasi iam hinc recte pergere videntur in proelium: unde etiam a Cymodocea naviganti Aeneae dicitur 'iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco Arcas eques'.
Servius HOME

bav1646.343 bnf7959.203 bnf7960.159 bnf7962.82 bnf10307.397 csg861.338 med221.293 uldBPL52.93

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik