1 | lm|per sudum|lm 'sudum' est quasi sub udum, serenum post pluvias, ut 'ver sudum'. alii 'sudum' semiudum volunt dici, cum per nubes ad nos perveniat solis ictus non integer. |
2 | lm|pulsa tonare|lm recte arma, quae iisdem ignibus, quibus fulmina, facta sunt, ait tonare pulsa. et hic magis proprie, quam Homerus: ille enim spirare ait et moveri, hic vero armis Aeneae caelestem sonitum dedit, unde veniebant. |