1 | lm|fragor intonat|lm 'fragor' est proprie armorum sonus. quod autem dicit 'intonat', illuc spectat 'fulminat Aeneas armis', quae vult fragore tonitrua, splendore fulgetram imitari. non autem mirum est a Venere allatis armis inesse fulgorem: nam et Homerus dicit a Thetide oblata arma habere motum quendam et spiritum, quae duo in aqua esse manifestum est. Thetidem autem novimus nympham esse. |