1 | lm|Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor|lm Tyrrhenum clangorem dixit tubae ideo, quia apud Tuscos tubam constat inventam. ergo 'Tyrrhenus clangor' sonus Tyrrhenarum tubarum. et bene congruis ominibus arma nuntiantur, per sonum tubarum. et figurate per epitheti inmutationem Tyrrhenae tubae. Varro de saeculis 'auditum sonum tubae de caelo' dicit. videtur autem hic oportune Tyrrhenae tubae facta mentio, ut iam <ad> Tyrrhenorum castra vocari videatur Aeneas. |