monumenta.ch > Servius > 524
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 523 <<<     >>> Versus 525

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 524

1 lmnproviso|lm nullum enim indicium praecesserat nubium.
2 lm|vibratus|lm proprium telorum ad fulgorem transtulit.
3 lm|fulgor|lm id est fulgetra. et tria genera fulgoris esse dicuntur: unum consiliarium, ubi quid cogitantibus nobis accidit, quod vetat aut hortatur; alterum auctoritatis, quod evenit re gesta, quod probet; tertium statum est, ubi nec novi quicquam gessimus nec cogitamus, sed quietis nostris rebus fruimur. sed duo haec, quae sequuntur, ad locum hunc non pertinent. primum sane apte videtur adiungi, ubi quid cogitantibus nobis accidit, quod vetat aut hortatur, quod consiliarium dicitur: nam et hic modo Aeneas de brevitate auxilii cogitat, quia ait 'multaque dura suo tristi cum corde putabant' et sic fulgur factum est, quod eum hortetur, ne de bellicis subsidiis desperet.
Servius HOME

bav1646.343 bnf7959.203 bnf7960.158 bnf7962.82 bnf10307.396 csg861.336 med221.292 uldBPL52.93