monumenta.ch > Servius > 506
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 505 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 506

1 lm|mandatque insignia|lm aut mittit insignia, id est omnia ornamenta regalia, aut re vera 'mandat insignia', id est magna, ut castris succedam, capessam regna Tyrrhena. alii 'insignia' pro fascibus accipiunt, qui ad Romanos a Tuscis translati sunt; aliud est enim 'insigne' singulari numero, aliud 'insignia', in quibus vestis et sella regia accipi potest. vel 'mandat' tradit, ut dicimus mandari magistratum: Sallustius 'ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni'.
Servius HOME

bav1646.342 bnf7959.203 bnf7960.158 bnf7962.82 bnf10307.396 csg861.335 med221.292 uldBPL52.92