2 | lm|lydia quondam gens|lm 'quondam insedit', non 'quondam bello praeclara': nam etiam tunc florebat. sane etiam supra diximus, Maeoniam provinciam esse. cuius dum brevitas duos fratres, Lydum et Tyrrhenum, ferre non posset, ex sorte Tyrrhenus cum ingenti multitudine profectus est et partem Italiae tenuit et Tyrrheniam nominavit. hi diu piraticam exercuerunt, ut etiam Cicero in Hortensio docet, cum captivos novis poenis adfligerent, occisorum eos religantes cadaveribus. quod Vergilius dat Mezentio, sciens lectum esse de gente Tyrrhenorum. sane illo tempore Tyrrheni dicti sunt, post Tusci ἀπὸ τοῦ θύειν. Lydi autem a Lydo, regis fratre, qui in provincia remanserat. et 'Lydia' provincia positivum, 'Lydia' gens derivativum pro 'Lydica'. sane hanc Agyllam quidam a Pelasgo conditam dicunt, alii a Telegono, alii a Tyrrheno, Telephi filio. 'insedit' autem secundum Sallustium 'montem sacrum atque Aventinum insedit'. |