monumenta.ch > Servius > 474
    >>> Versus 475

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 474

1 lm|hinc rutulus premit|lm hoc est 'gens eadem, quae te crudeli Daunia bello insequitur'.
2 lm|et murum circumsonat armis|lm et brevitatem sui ostendit imperii et hostilem necessitatem, ob quam se penitus exarmare non poterat. 'amni' autem 'claudimur Tusco' ideo dixit, quia ipse fuit Romani finis imperii: Iuvenalis 'et quae imperii fines Tiberinum virgo natavit'.
Servius HOME

bav1646.342 bnf7959.203 bnf7960.158 bnf7962.82 bnf10307.395 csg861.332 med221.291 uldBPL52.92